Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.20.6 | Cic. Fam. 5.20.8 (English) | >>Cic. Fam. 5.21.1 |
5.20.7
quod scribis de beneficiis scito a me et tribunos militaris et praefectos et contubernalis dumtaxat meos delatos esse . in quo quidem me ratio fefellit ; liberum enim mihi tempus ad eos deferendos existimabam dari , postea certior sum factus triginta diebus deferri necesse esse , quibus rationes rettulissem . sane moleste tuli non illa beneficia tuae potius
ambitioni reservata esse quam meae , qui ambitione nihil uterer . de centurionibus tamen et de tribunorum militarium contubernalibus res est in integro ; genus enim horum
beneficiorum definitum lege non erat .
reliquum est de sestertiis centum milibus , de quibus memini mihi a te Myrina litteras esse adlatas , non mei errati , sed tui ; in quo peccatum videbatur esse , si modo erat , fratris tui et Tulli . sed , cum id corrigi non posset , quod iam depositis rationibus ex provincia decessimus , credo me quidem tibi pro animi mei voluntate proque ea spe facultatum , quam tum habebamus , quam humanissime potuerim , rescripsisse ; sed neque tum me humanitate litterarum mearum obligatum puto neque me tuam hodie epistulam de HS c _ sic accepisse , ut ii accipiunt , quibus epistulae per
haec tempora molestae sunt .
5.20.9
simul illud cogitare debes , me omnem pecuniam , quae ad me salvis legibus pervenisset , Ephesi apud publicanos deposuisse ; id fuisse HS x _x _i _i _ ; eam omnem pecuniam Pompeium abstulisse . quod ego
sive aequo animo sive iniquo fero , tu de HS c _ aequo animo ferre debes et existimare eo minus ad te vel de tuis cibariis vel de mea liberalitate pervenisse . quod si mihi expensa ista HS c tulisses , tamen , quae tua est suavitas quique in me amor , nolles a me hoc tempore aestimationem accipere ;
nam , numeratum si cuperem , non erat .
5.20.8
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.20.6 | Cic. Fam. 5.20.8 (English) | >>Cic. Fam. 5.21.1 |